[ Pobierz całość w formacie PDF ]
10,15 et tu Capharnaum usque in caelum exaltata usque ad infernum demergeris
10,16 qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit
eum qui me misit
10,17 reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam daemonia
subiciuntur nobis in nomine tuo
10,18 et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de caelo cadentem
10,19 ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem
virtutem inimici et nihil vobis nocebit
10,20 verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem
quod nomina vestra scripta sunt in caelis
10,21 in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et
terrae quod abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam
Pater quia sic placuit ante te
10,22 omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit
Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
10,23 et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quae videtis
10,24 dico enim vobis quod multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis et
non viderunt et audire quae auditis et non audierunt
10,25 et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid
faciendo vitam aeternam possidebo
10,26 at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis
10,27 ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota
anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te
ipsum
10,28 dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives
10,29 ille autem volens iustificare se ipsum dixit ad Iesum et quis est meus proximus
10,30 suscipiens autem Iesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho
et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo
relicto
10,31 accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo praeterivit
10,32 similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit
10,33 Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia
motus est
10,34 et adpropians alligavit vulnera eius infundens oleum et vinum et inponens illum in
iumentum suum duxit in stabulum et curam eius egit
10,35 et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et
quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi
10,36 quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones
10,37 at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Iesus vade et tu fac similiter
10,38 factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier
quaedam Martha nomine excepit illum in domum suam
10,39 et huic erat soror nomine Maria quae etiam sedens secus pedes Domini audiebat
verbum illius
10,40 Martha autem satagebat circa frequens ministerium quae stetit et ait Domine non
est tibi curae quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet
10,41 et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima
10,42 porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea
11,1 et factum est cum esset in loco quodam orans ut cessavit dixit unus ex discipulis eius
ad eum Domine doce nos orare sicut et Iohannes docuit discipulos suos
11,2 et ait illis cum oratis dicite Pater sanctificetur nomen tuum adveniat regnum tuum
11,3 panem nostrum cotidianum da nobis cotidie
11,4 et dimitte nobis peccata nostra siquidem et ipsi dimittimus omni debenti nobis et ne
nos inducas in temptationem
11,5 et ait ad illos quis vestrum habebit amicum et ibit ad illum media nocte et dicit illi
amice commoda mihi tres panes
11,6 quoniam amicus meus venit de via ad me et non habeo quod ponam ante illum
11,7 et ille de intus respondens dicat noli mihi molestus esse iam ostium clausum est et
pueri mei mecum sunt in cubili non possum surgere et dare tibi
11,8 dico vobis et si non dabit illi surgens eo quod amicus eius sit propter inprobitatem
tamen eius surget et dabit illi quotquot habet necessarios
11,9 et ego vobis dico petite et dabitur vobis quaerite et invenietis pulsate et aperietur
vobis
11,10 omnis enim qui petit accipit et qui quaerit invenit et pulsanti aperietur
11,11 quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem
numquid pro pisce serpentem dabit illi
11,12 aut si petierit ovum numquid porriget illi scorpionem
11,13 si ergo vos cum sitis mali nostis bona data dare filiis vestris quanto magis Pater
vester de caelo dabit spiritum bonum petentibus se
11,14 et erat eiciens daemonium et illud erat mutum et cum eiecisset daemonium locutus
est mutus et admiratae sunt turbae
11,15 quidam autem ex eis dixerunt in Beelzebub principe daemoniorum eicit daemonia
11,16 et alii temptantes signum de caelo quaerebant ab eo
11,17 ipse autem ut vidit cogitationes eorum dixit eis omne regnum in se ipsum divisum
desolatur et domus supra domum cadet
11,18 si autem et Satanas in se ipsum divisus est quomodo stabit regnum ipsius quia
dicitis in Beelzebub eicere me daemonia
11,19 si autem ego in Beelzebub eicio daemonia filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi
iudices vestri erunt
11,20 porro si in digito Dei eicio daemonia profecto praevenit in vos regnum Dei
11,21 cum fortis armatus custodit atrium suum in pace sunt ea quae possidet
11,22 si autem fortior illo superveniens vicerit eum universa arma eius aufert in quibus
confidebat et spolia eius distribuit
11,23 qui non est mecum adversum me est et qui non colligit mecum dispergit
11,24 cum inmundus spiritus exierit de homine perambulat per loca inaquosa quaerens
requiem et non inveniens dicit revertar in domum meam unde exivi
11,25 et cum venerit invenit scopis mundatam
11,26 et tunc vadit et adsumit septem alios spiritus nequiores se et ingressi habitant ibi et
sunt novissima hominis illius peiora prioribus
11,27 factum est autem cum haec diceret extollens vocem quaedam mulier de turba dixit
illi beatus venter qui te portavit et ubera quae suxisti
11,28 at ille dixit quippini beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt
11,29 turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est
signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae
11,30 nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti
11,31 regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos
quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic
11,32 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione hac et condemnabunt illam quia
paenitentiam egerunt ad praedicationem Ionae et ecce plus Iona hic
11,33 nemo lucernam accendit et in abscondito ponit neque sub modio sed supra
candelabrum ut qui ingrediuntur lumen videant
11,34 lucerna corporis tui est oculus tuus si oculus tuus fuerit simplex totum corpus tuum
lucidum erit si autem nequam fuerit etiam corpus tuum tenebrosum erit
11,35 vide ergo ne lumen quod in te est tenebrae sint
11,36 si ergo corpus tuum totum lucidum fuerit non habens aliquam partem tenebrarum
erit lucidum totum et sicut lucerna fulgoris inluminabit te
11,37 et cum loqueretur rogavit illum quidam Pharisaeus ut pranderet apud se et
ingressus recubuit
11,38 Pharisaeus autem coepit intra se reputans dicere quare non baptizatus esset ante
prandium
11,39 et ait Dominus ad illum nunc vos Pharisaei quod de foris est calicis et catini
mundatis quod autem intus est vestrum plenum est rapina et iniquitate
11,40 stulti nonne qui fecit quod de foris est etiam id quod de intus est fecit
11,41 verumtamen quod superest date elemosynam et ecce omnia munda sunt vobis
11,42 sed vae vobis Pharisaeis quia decimatis mentam et rutam et omne holus et
praeteritis iudicium et caritatem Dei haec autem oportuit facere et illa non omittere
11,43 vae vobis Pharisaeis quia diligitis primas cathedras in synagogis et salutationes in
foro
11,44 vae vobis quia estis ut monumenta quae non parent et homines ambulantes supra
nesciunt [ Pobierz całość w formacie PDF ]
zanotowane.pl doc.pisz.pl pdf.pisz.pl wyciskamy.pev.pl